[index]
Vetus Latina, éditée par Pierre Sabatier (1743)
I ad Corinthios 13
1 Si linguis hominum loquar,& angelorum, caritatem autem non habeam, in unum sum ut æramentum sonans, aut cymbalum tinniens.
2 Et si habeam prophetiam,& noverim mysteria omnia,& omnem scientiam ; & si habeam omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum.
3 et si in cibos divisero omnem substantiam meam, & tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil prodest mihi.
4 Caritas patiens est, benigna est ; Caritas non æmulatur, caritas non est perpera, non inflatur,
5 non ambitiosa est, non quærit quæ sua sunt, non inritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati ;
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Charitas numquam excidit ; sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus, & ex parte prophetamus.
10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
12 Videmus nunc per speculum in ænigmate ; tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte ; tunc autem cognoscam sicut & cognitus sum.
13 Manet autem fides, spes, caritas, tria hæc ; maior autem horum caritas.
[index]