[index]
Érasme (1522)
ad Corinthios prima 13
1 Si linguis hominum loquar, & angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum æs resonans, aut cymbalum tinniens.
2 Et si habeam prophetiam, & noverim mysteria omnia, omnemque scientiam ; & si habeam omnem fidem, adeo ut montes dimoveam, charitatem autem non habeam, nihil sum.
3 Et si insumam in alimoniam omnes facultates meas, et si tradam corpus meum, ut comburar, charitatem autem non habeam, nihil utilatis capio.
4 Charitas patiens est, benigna est, charitas non invidet, charitas non est procax, non inflatur,
5 non est fastidiosa, non quærit quæ sua sunt, non inritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet de injustitia, sed congaudet veritati ;
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Charitas numquam excidit ; sive prophetiæ abolebuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia abolebitur.
9 Ex parte enim cognoscimus, & ex parte prophetamus.
10 Ast ubi venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est, abolebitur.
11 Cum essem puer, ut puer loquebar, ut puer sentiebam, ut puer cogitabam. At ubi factus sum vir, abolevi puerilia.
12 Cernimus enim nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem ; nunc cognosco ex parte, tunc vero cognoscam quemadmodum & cognitus sum.
13 Nunc autem manet fides, spes, charitas, tria hæc, sed maxima in his charitas.
[index]