[index]
Sébastien Castellion (1551)
ad Corinthios prima 13
1 Si & hominum loquar & geniorum linguis, neque charitate sim præditus, sum æs resonans, aut cymbalum tinniens.

2 Et si tantum divinationis habeam, ut omnia arcana scientiamque omnem teneam, & si adeo omni sim fide præditus, ut vel montes transmoveam, & tamen charitate non sim præditus, nihil sum.

3 Et si omnes meas facultates in liberalitem erogem, & si vel meum corpus comburendum tradam, & tamen charitate non sim præditus, nihil proficio.

4 Charitas patiens est, benigna est ; charitas non æmulatur. Charitas temeraria non est, non tumet,

5 non se gerit turpiter ; non sibi ipsi studet, non est irritabilis, non male cogitat,

5 non agit inhonesta, non quærit quæ sua sunt, non inritatur, non cogitat malum,

6 non gaudet injustitia, sed veritate lætatur ;

7 omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

8 Charitas numquam intercidit. Et vaticiones abolebuntur, & linguæ cessabunt, & scientia delebitur.

9 Nam aliquetanus scimus, & aliquatenus vaticinamur.

10 Sed cum venerit perfectio, tum quod aliquatenus sit, delebitur.

11 Dum puer eram, ut puer loquebar, ut puer sentiebam, ut puer cogitabam. Sed vir factus, puerilia delevi.

12 Nunc enim per speculum cernimus, per ambages ; at tunc præsentes coram. Nunc aliquatenus cognosco ; at tunc recognoscam, quemadmodum recognitus sum.

13 Nunc quidem manet fides, spes, charitas ; sed harum trium maxima est charitas.
[index]